Entrada

Quo usque tandem abutere Catilina, patientia nostra?

Quam diu etiam furor iste tuus nos eludet, qued ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilte te nocturnum presidium Palatii, nihil urbis vigilae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitisimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt?

Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horus omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quosconvocaveris, quid consiliis ceperis —quem nostrum ignorare arbitratis?.

O tempora, O mores! Senatus haec intellegit, consul videt: hic tamen vivit. Vivit?
immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unumquemque nostrum: nos autem, fortes viri, satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus.